monumenta.ch > Hieronymus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 107, 6
Heli Sacerdos offendit Deum ob vitia liberorum . Episcopus fieri non potest, qui filios habuerit luxuriosos, et non subditos . At e contrario de muliere scribitur, quod salva fiet per filiorum generationem, si permanserint in fide, et caritate, et sanctificatione, cum pudicitia . Si perfecta aetas et sui iuris imputatur parentibus, quanto magis lactens et fragilis, quae iuxta sententiam Domini, ignorat dexteram et sinistram, id est, boni et mali differentiam? Si sollicita provides, ne filia percutiatur a vipera; cur non eadem cura provideas, ne feriatur a malleo universae terrae ; ne bibat de aureo calice Babylonis; ne egrediatur cum Dina, et velit videre filias regionis alienae , ne ludat pedibus, ne trahat tunicas? Venena non dantur, nisi melle circumlita, et vitia non decipiunt, nisi sub specie umbraque virtutum. Et quomodo, inquies, peccata patrum filiis non redduntur, nec filiorum parentibus; sed anima, quae peccaverit, ipsa morietur ? Hoc de his dicitur, qui possunt sapere, de quibus in Evangelio scriptum est: Aetatem habet, loquatur pro se . Qui autem parvulus est, et sapit ut parvulus, donec ad annos sapientiae veniat, et Pythagorae littera eum perducat ad bivium, tam bona eius quam mala parentibus imputantur. Nisi forte aestimas Christianorum filios, si baptisma non acceperint, ipsos tantum reos esse peccati, et non etiam scelus referri ad eos, qui dare noluerint, maxime eo tempore, quo contradicere non poterant qui accepturi erant, sicut e regione salus infantium, maiorum lucrum est. Offere necne filiam, potestatis tuae fuit (quanquam alia sit tua conditio, quae) prius eam vovisti, quam conciperes) ut autem oblatam non negligas, ad periculum tuum pertinet. Qui claudam et mutilam, et qualibet sorde maculatam obtulerit hostiam, sacrilegii reus est , quanto magis qui partem corporis sui, et illibatae animae puritatem regis amplexibus parat, si negligens fuerit, punietur?